Height: 47.5 cm Width: 89 cm Height: 49.5 cm Width: 92 cm
Inscription
Christophoro Wren Equiti, AEdificiorum Regalium, / nec non DIVI PAULI, caeterarumque Ecclesiarum Parochialium, / Londini Architecto, AEdili, Curatorique Generali. / Hanc interioris Aspectus DIVI PAULI, Tabulum vestris potius, quam Alius cujusvis Auspicijs, in / Vulgus emanare existimavi; Non mo do, quod vestro fretus Judicio, Tentamen hoc Sculpturae Luci credere / non dubitavi; verum etiam, quod vestra sub Autoritate (apud Nostrates prorsus Sacra neque Exteris / ignota) tutissimum fore a Malevolentia atque Invidia Pseudoartificum arbitratus sum. Quippe, qui non / solum Architecturae, Artis Nobilissimae, Apicem jamdiu tetigisti, sed aliarum quoque Artium (quae libero / sunt Homine Dignae) Peritissimus evasisti. Vestri Nominis Patrocinio insignitus merito hic prodit Aspectus, / cum illum, ut facerem, impulerit Forma AEdificij speciosissima, Partiumque Harmonia absolutissima, / vestroque Nomine dignissima. Nihil enim formosius jactat, neque Absolutius PRIMAEVA / ARCHITECTURA faelici RomaGraeciaeque Antiquae Magnificentia suffulta; nec Quicquam / Praesens Futurumve AEvum prolaturum Admiratione dignius puto. Hunc gitur Typum (qualis qualis sit) Artis vestrae, / Famaeque insignis Praeconem tibi, Vir Exi mie, dicat, dedicat Consecrat. / Tui Nominis Observantissimus Cliens Robertus Trevitt